Schriftzug
0-1499 AD -> 1180 Die Gründung des Klosters Wörschweiler nach seiner ältesten Urkunde

1180 Die Gründung des Klosters Wörschweiler nach seiner ältesten Urkunde.

Avus meus dominus Fridericus comes de Sarwerden et uxor eius Gerdrudis in propria possessione propriis sumptibus construxerunt ecclesiam in monte, qui dicitur Werneswilre, et consensu domini Stephani Metensis episcopi, in cuius diocesi sita dinoscitur, per manum Domini Matthaei Albanensis episcopi et cardinalis anno verbi incarnati 1131 in honorem beate Marie virginis eam dedicaverunt et allodio de Werneswilre et allodio de Urrebach et allodio de Blysebrucken et que allodio de Richerskirchen cum omni familia et aquis aquarumque decursibus atque ceteris appendiciis eam dotaverunt. Totum nihilominus decimarum emolumentum, quod a cavea platea Volkardeskirchen usque Mulenbach eorum iuris erat, domino Volmaro patre meo et Sphania mea matre ceterisque faventibus et assentientibus in eadem ecclesia deo famulantium usibus perpetuo profuturum concesserunt. Igitur processu temporis in loco illo divini famulatus tepescente studio ego et frater meus Ludovicus consultius agentes honoremque dei et sanctorum eins ibidem restaurare cupientes dominum Rogerum venerabilem de Vilerio Abbatem convocavimus et prefatam ecclesiam cum omnibus suprascriptis appertinenciis per manus eius pro redempcione nostra et parentum nostrorum ad Cisterciensem ordinem transtulimus et omnium horum dominium et advocatiam in eiusdem abbatis manus resignavimus. Ut autem predictus abbas et successores eius de Vilerio abbates in prefata ecclesia maiorem de instituendis divinis gererent sollicitudinem, ego et frater meus sexdecim libras fratribus -nostris in eadem mansuris in elemosina dedimus et donec eas tempore oportuno solvere possemus, villulam nostram, que dicitur Gelbach, usibus eorum profuturam pari consensu tradidimus. Postea autem frater meus paupertati eorum consulere volens, quidquid in eadem villula sui iuris erat, libere et absolute et sine alicuius interdictione in perpetuam possessionem concessit eis. Preterea indulsimus eis in omni nemore nostro usuarium tam ad edificandum quam ad comburendum et in terris nostris atque silvis pascuaticum ad cuiuslibet generis animalia nutricanda. Et nihilominus annuimus, ut si quis de ministerialibus nostris sive mancipiis ad eos converti voluerit, eum sine metu nostri vel interdictione cum omni mobili suo recipere possent. Acta sunt hec apud Luthram castrum domini imperatoris anno dominice incarnationis 1172 his coram testibus : — Deinde paucis annis evolutis, cum sepedictus frater meus in expeditione domini imperatoris apud Lombardiam occubuisset, et per dominum Baldvinum abbatem ad Werneswillare (!) ecclesiam nostram ossa eius relata et ibidem honorifice tumulata fuissent, universa, que a progenitoribus meis et fratre meo nec non a me ipso sepissime dictis fratribus usque ad illam diem concesseramus, ipsis eisdem et posteris eorum deinceps in perpetuum tenenda confirmavimus, super his omnibus cartulam sigillo nostro et abbatum Vilariensis scilicet et Ormbacensis sigillis atque testiuin multitudine communitam eis relinquentes. Testes: Rogerus abbas Vilariensis, Baldvinus abbas Wernes villarensis, Conradus abbas Ormbacensis et prior suus Richwinus prior de Utristal, Hugo prior de Ensmingen, prior de Salona, Lambertus monachus de Tholeia. Albertus prenositus de S. Paulino Trevirensi, Ripertus archipresbyter Ormbacensis, Herdungus archipresbiter Novi Monasterii, Elyas presbiter de Orembach, Becelinus canonicus de Sancto Arnoale, Wecelo presbiter de Leudeskirchen, Sifridus presbiter de Watwilre, Hermannus presbiter Oimerseim, Udobricus presbiter de Selebach, Wecelo presbiter de Buckenheim, Alardus presbiter de Bergen, Lambertus et Cono presbiteri de S. Wendalino. — Gerlacus comes de Nuenbarc, Fridericus et Henricus filii Simundi comitis, Hugo de Hagene, Theodericus filius eius, Brunico, Waltherus de Brucken, Henricus de Maingen, Waltherus de Sarwerden, Henricus advocatus de Sarwerden, Beroldus de Biponte, Sigehardus de Alben, Godefridus de Wolmeringen, Symon de Sarbruck, Godefridus de Roldingen, Johannes filius Bramundi, Hermannus de Merburc, Reinerus et Waltherus fratres de Merburc, Hermannus de S. Engilberto, Petrus de Montebilgardi, Bertholdus de Erneswilre, Meffridus de Watwilre. Acta sunt hec anno dominice incarnationis 1180 regnante Friederico glorioso imperatore sub Domino Bertramno Metensium dignissimo pontifice Alexandro papa III presidente.


Orig. München R. A.; ebendaselbst ein undatiertes Vidimus des Grafen Heinrich von Zweibrücken und eine. vom Kaiserl. Notar Balthasar Schloer (um 1530 Stadtschreiber zu Kaiserslautern) gefertigte Kopie. Kopien auch zu Koblenz St. A. und zu Speier K. A., Urk. des Klosters Werschweiler Nr. 1. — Gedr.: Crollius , Orig. Bip. I, 127. Molitor von Zweibrücken 3 Nr. 3. — Auszug bei Crollius , Oratio de Homburg 13 Note x. — Zeugenreihe bei Hahn, Grabsteine 22/23.

Zeugenreihe in der vom Grafen Ludwig von Saarwerden für das Kloster Eußertal (S. 19) ausgestellten gleichzeitigen, aber undatierten Eußertaler Urkunde I: Abbas Rucherus Vileriensis, abbas Baldewinus de Wernswilere, abbas de Hornbache Cunradus; comes Gerlacus de Velhtencen, comitis de Sarbruchen tres filii videlicet Albertus prepositus, Fridericus et Heinricus ; Hugo de Hagene et filius eins Theodericus, Brunicho, Walterus de Bruchen, Hermannus de Sancto Ingebrehtho, Godefridus de Wolmeringen, Symon de Sarbruchen, Godefridus de Ruldingen, Johannes filius Raymundi, Hermannus de Chastele, Reinherus et Walterus frater eins de Hoinberhc, Hainricus de Maingen,Walterus de Sarwerde, Heinricus de Sarwerde advocatus, Berrolt de Zewenbruchen, Sigehart de Alben, omnes ingenui viri. Vergleicht-man diese Zeugen mit denen der Werschw.Urkunde und beachtet man die bemerkenswerten Übereinstimmungen: comes Gerlacus de Velhtencen=Gerlacuscomes de Neuenburc ; comitis de Sarbruchen filius Albertus prepositus Albertus de S. Paulino Trevirensi ; Hermannus de Chastele Hermannus de Merburc ; Reinherus et Walterus frater eins de Hoinberhc = Reinerus et Waltherus fratres de Merburc, so sieht man, daß alle 24 auch dort vorkommen, doch in etwas veränderter Reihenfolge. —

Unter die auf 5 Idus Aprilis 1179 datierte Eußertaler Urkunde II (S. 20) ließ Graf Ludwig folgende 19 Zeugen, qui nostre traditioni interfuerunt, schreiben: Abbas Rukerus (Vileriensis), abbas Balduinus (Werneswilerensis), abbas Horenbacensis Cunradus, comes Gerlacus (de Velduncen), comitis de Sarbruchen tres filii videlicet Albertus prepositus, Fridericus et Hanricus, Hugo de Hagene et filius eius Teodericus, Brunecho, Walterus de Bruchen, Gotefridus (de Ruldingen), Johannes filius Boemundi, Hermannus de Castele, Reinherus et frater eius Waltherus (de Honberch), Hanricus (de Maingen), omnes ingenui viri. Da der Schreiber ein zu kleines Stück Pergament gewählt hatte, schrieb er die in Klammern eingeschlossenen Worte über die vorhergehenden und ließ in der Zeugenreihe, die sonst vollständig mit der Eußertaler Urkunde I übereinstimmt, den Hermann von St. Ingbert und die vier letzten Zeugen weg. (Nach Hahn, Grabsteine 28/24.)

Historische Forschungen · Roland Geiger · Alsfassener Straße 17 · 66606 St. Wendel · Telefon: 0 68 51 / 31 66
E-Mail:  alsfassen(at)web.de  (c)2009 hfrg.de

Diese Website durchsuchen

Suchen & Finden  
erweiterte Suche